라틴어 문장 검색

sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:2)
maximeque eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:4)
qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:3)
at iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini divino, caelum ignes terrae maria, parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:2)
quae communia sunt vobis cum ceteris philosophis non attingam, ut hoc ipsum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 62:2)
ne sit igitur sol ne luna ne stellae, quoniam nihil esse potest nisi quod attigimus aut vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:1)
quicquid enim horum attigeris ulcus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 104:2)
Neque enim est quicquam aliud praeter mundum quoi nihil absit quodque undique aptum atque perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:1)
Nam ea quae Saturni stella dicitur *φαίνωνque a Graecis nominatur, quae a terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem isdem temporibus efficiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:2)
Nec longe absunt ab hac vi di Penates, sive a penu ducto nomine (est enim omne quo vescuntur homines penus) sive ab eo quod penitus insident;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:1)
concinneque ut multa Timaeus, qui cum in historia dixisset qua nocte natus Alexander esset eadem Dianae Ephesiae templum deflagravisse, adiunxit minime id esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympiadis adesse voluisset afuisset domo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:3)
Id autem caput attingens defessa velut maerentis imago vertitur, quam quidem Graeci Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:2)
is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit depellit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:2)
Tantumque abest ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:3)
quorum deum nihil attingit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION