라틴어 문장 검색

Facta autem machina et ingeniis ordinatis, urbs post non multum tempus a comite Reymundo et caeteris principibus, Roberto, Tankrado et Eustachio superata et capta dejicitur, ac Christiani milites scutati et loricati in virtute magna media urbe assistentes, Turcos acriter repugnantes, seque defensantes, gladio percusserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:8)
Comes idem super auro et argento insatiatus, dolos et ingenia versat, qualiter eosdem praepotentes ab obsidione Gybel removeret, atque pro pecunia accipienda cives et eorum vineas ac fruges liberaret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 66:7)
Legatis vero comitis Reymundi auditis, et periculo ac formidine, quae ex multitudine gentilium [0530B] supervenire dicebatur, unanimiter dux caeterique comprimores consultum vadunt, omniumque cor et lingua in hanc erigitur sententiam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:1)
» Hoc omnibus consilium bonum et utile perspicientibus ac proferentibus, amota sunt castra ab obsidione Gybel.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:9)
Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac graviter acceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:1)
sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:4)
Deinde equum magni pretii formosique corporis misit comes duci, ut sic perfectius animum ejus placaret ac secum his donis revocaret ad assultum Archas, sciens eum virum magnae patientiae et amoris:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:10)
Quem rasum cum pane miscentes, aut cum aqua [0532D] terentes, pro pulmento sumunt, et supra favum mellis gustantibus dulce ac salubre videtur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:11)
Hoc angustiarum itinere finito, et rursus quodam turris praesidio, ut praefatae turris, inexpugnabili, per Alpes transito, quod utrumque [0533D] vacuum omni defensione remanserat, timore a Deo, non ab homine Sarracenis custodibus incusso, ad vesperam applicuerunt juxta urbem Baurim vel Baruth hospitati, semper comite Sarraceno conviatore praecedente ac eos ducente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:4)
«Precamur, ut arbores, vites ac sata nostra non vastantes, pacifice transeatis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:6)
Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:4)
Hac in regione Sidonis dum plures a praedictis et ignitis serpentibus periclitarentur, et gemitus planctusque magnus super pereuntibus haberetur, medicinam hanc ab indigenis edocti sunt, ut omnis a serpentibus percussus nobiliorem ac praepotentem [0534C] exercitus adiret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:7)
quia dextera manu illius aculei vulnere tacto ac circumplexo, non ultra venenum per membra diffusum nocere videri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:8)
- Quomodo civitatem Ramam invenerunt et possederunt, ac episcopum in ea constituerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 83:2)
Visis autem praedarum gregibus ac reversis fratribus, requirunt universi unde has praedarum copias abduxerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION