라틴어 문장 검색

et omnino quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 11:1)
iam urbanam illam multitudinem et eorum studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda, Cornelio defendendo;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 13장 2:1)
et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:2)
primus in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammatici est locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 119:1)
praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 319:1)
quod pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 197:2)
nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:2)
quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius ita deditos sibi adhuc habet , ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus praeferre non dubitent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 94:4)
Sed civitas incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장3)
Igitur ii milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장10)
En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장24)
Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장4)
neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장7)
Caesar dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION