라틴어 문장 검색

dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:1)
duras et illa syllabus facit, quae ad coniungendas subiectas sibi est utilis, alias supervacua, ut equos hac et aequum scribimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 196:1)
Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장6)
Hoc accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장7)
Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장6)
Igitur Iugurtha quam maximas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장5)
Denique omnia temptando socium sibi adiungit Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus asstricto superauerant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장2)
habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장2)
Denique Romani ueteres novique ... Et ob ea scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et instructi hostium vim sustentabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장13)
His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:3)
patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
Contemptus superest, cuius modum in sua potestate habet, qui illum sibi adiunxit, qui contemnitur quia voluit, non quia debuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 5:1)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)
Ego illam, si pateris, adiungam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 5:6)
ALBVCIVS non iuris illam fecit quaestionem sed aequitatis, ita tamen ut et iuris adiungeret:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION