라틴어 문장 검색

"nec me ante nisi inspectis admisit ad oscula telis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권54)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos, maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci25)
Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr25)
"tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam74)
Romulei qualis per iugera circi, cum pulcher visu, titulis generosus avitis exspectatur equus, cuius de stemmate longo felix demeritos habet admissura parentes, illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii10)
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, admisere deae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum67)
Est locus - Inachiae dixerunt Taenara gentes - , qua formidatum Maleae spumantis in auras it caput et nullos admittit culmine visus, stat sublimis apex ventosque imbresque serenus despicit et tantum fessis insiditur astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권11)
Tibi tardus hiantibus arvis stat vapor atque omnes admittunt aethera luci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권310)
nec non et Thessalus heros spe propiore calet, dum non cohibente magistro spargitur in gyros dexterque exerrat Arion.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권176)
tunc vix ambo conatibus ambas restringunt cohibentque manus ac plurima suadent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권317)
venit ante hostes, et pectore nudo claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat admitti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권225)
quin comminus ipsa Fatorum deprensa colus, visoque paventes augure tunc demum rumpebant stamina Parcae, illum et securi circumspexere fragorem Elysii, et si quos procul ulteriore barathro altera nox aliisque gravat plaga caeca tenebris, tunc regemunt pigrique lacus ustaeque paludes, umbriferaeque fremit sulcator pallidus undae dissiluisse novo penitus telluris hiatu Tartara et admissos non per sua flumina manes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권4)
"cohibete gradum quicumque!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권169)
forsitan et comites non aspernabitur umbras Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권199)

SEARCH

MENU NAVIGATION