라틴어 문장 검색

ita fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 43:2)
nos praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 232:1)
quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam haec, quam nunc tueor, sententia priori diversa sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 41:2)
et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 175:2)
non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus natus, cum alius legitimus in domo non esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 182:3)
verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 260:2)
nam quae in aliis libertas est, in aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 265:4)
alterum, quod est tuendum dicentis ingenio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 177:3)
Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si legem asperam ac poenarias actiones tuebimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 231:1)
ut si illa partiamur, dicam non talem esse hunc quem tueor reum, ut in eo credibile videri possit homicidium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 259:1)
qui tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 26:1)
haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:5)
suos habent omnia ista tractatus et ad utilitatem partis eius quam tuemur referenda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 272:2)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
quod unum aliquando recipi potest, cum mala causa adhibitis extrinsecus remediis tuenda est, ut cum peculatus reus Verres fortiter et industrie tuitus contra piratas Siciliam dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION