라틴어 문장 검색

dein paulo post, quasi percussorem agnosceret, libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:3)
deinde in orchestram senatumque descendit et orationis quidem carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu concessam sibi recepit, citharae autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad Augusti statuam iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 3:4)
utque rerum actu ab aerario causae ad forum ac reciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a iudicibus ad senatum fierent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:4)
aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:4)
iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:1)
decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit simulque iudices ciuitate Romana et pecunia grandi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 24장 2:4)
et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum ab eo quasi grauem aduersarium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 54장 1:2)
iudicibus sextam decuriam adici precantibus non modo negauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne hieme initioque anni ad iudicandum euocarentur, eripuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 3:3)
bello Vitelliano confugit in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant, deprehendi non potuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 2:1)
nummarios iudices cum suo quemque consilio notauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 1:4)
auctor et tr(ibunis) pl(ebis) fuit aedilem sordidum repetundarum accusandi iudicesque in eum a senatu petendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:1)
equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:5)
At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 7:2)
Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 4:1)
Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION