라틴어 문장 검색

eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat.
(카이사르, 내란기, 2권 25:4)
Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent.
(카이사르, 내란기, 2권 28:2)
Huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent.
(카이사르, 내란기, 2권 28:4)
Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.
(카이사르, 내란기, 2권 35:9)
abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint?
(카이사르, 내란기, 2권 39:6)
Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat;
(카이사르, 내란기, 2권 41:5)
Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 2권 42:5)
pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:8)
Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent.
(카이사르, 내란기, 2권 44:1)
Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet.
(카이사르, 내란기, 2권 44:3)
Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur.
(카이사르, 내란기, 3권 15:10)
Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.
(카이사르, 내란기, 3권 16:10)
ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus.
(카이사르, 내란기, 3권 33:5)
Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit;
(카이사르, 내란기, 3권 34:3)
Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant;
(카이사르, 내란기, 3권 37:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION