라틴어 문장 검색

esse autem iudicia apud sese more maiorum comparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur, si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 50:1)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 231)
sunt domi agni et porci sacres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 63)
Non recte consultus fecisti, ut tam temere nos argue res et res Ecclesiae interdiceres, cum nostrae sit justitiae, ut qui altari serviunt, de altari vivant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:11)
Iste erro, cum Perkinus profugisset ad asylum, optavit potius habitum sacratum sumere quam loco sacrato se munire, atque vestitum eremitae induit, et illo habitu per regiones obambulabat donec detectus et deprehensus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:9)
sacrata valle ideo 'sacrata', quia, ut diximus, numquam est lucus sine religione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 48)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
(불가타 성경, 아모스서, 3장14)
Videte, ne facile hanc mihi saepius objiciatis occasionem, ut qui altari serviunt de altari vivant, cum summa necessitas exigat ut de altari potius Christiani milites pascantur, [0601B] quam Sarraceni vi de sepulcro munera fidelium asportent et dividant, et non miles noster vel sacerdos contingat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:2)
" Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:9)
Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis, Reddidit atque animam tota sacrata polo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:18)
quod ergo sponte fuissent soluti, Automatae Veneri nomen sacravit, quodque cum epulas pararet virgo ei aquis fuisset advecta, Epidaetiae sacravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72032)

SEARCH

MENU NAVIGATION