라틴어 문장 검색

Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 3:2)
veluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 17:3)
Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui 'sapientes' appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit 'penus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 17:1)
EXISTIMANT quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud de quo dixi modo, ἀντιστρέφον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 2:1)
Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 1:1)
Nam et sub Caesare Augusto in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amatores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 3:1)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
CUM inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque in maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas atque audis, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XI 2:1)
VERUM est profecto quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 2:1)
Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:1)
Is Solon e septem illis inclutis sapientibus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 6:1)
Cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 5:2)
Haec ergo vir sapiens tolerare et exanclare potest, non admittere omnino in sensum sui non potest;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:3)
Nihil sane potest cogi vir sapiens, cum est rationi obtinendae locus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 12:2)
Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION