라틴어 문장 검색

Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis ingens et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, infandum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:5)
Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:3)
ipsa procul nebulis obscura resistit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:6)
albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe Notus neque parturit imbris perpetuos, sic tu sapiens finire memento tristitiam vitaeque labores molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis castra tenent seu densa tenebit Tiburis umbra tui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 75)
certus enim promisit Apollo ambiguam tellure nova Salamina futuram.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 78)
valet ima summis mutare et insignem attenuat deus obscura promens;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 343)
brevis esse laboro, obscurus fio;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:14)
verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:2)
haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:10)
vir bonus et prudens versus reprehendet inertis, culpabit duros, incomptis adlinet atrum transverso calamo signum, ambitiosa recidet ornamenta, parum claris lucem dare coget, arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:14)
quae mare compescant causae, quid temperet annum, stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, quid velit et possit rerum concordia discors, Empedocles an Stertinium deliret acumen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 127)
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum, non istic obliquo oculo mea commoda quisquam limat, non odio obscuro morsuque venenat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1414)
"tene magis salvum populus velit an populum tu, servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi, Iuppiter,"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1611)
plerumque modestus occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1841)
an prudens ludis me obscura canendo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION