라틴어 문장 검색

Porro amicus quasi amoris, vel ut quibusdam placuit ipsius animi custos dicitur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:25)
quoniam amicum meum amoris mutui, vel ipsius animi mei oportet esse custodem, ut omnia eius secreta fideli silentio servet, quidquid in ea vitiosum viderit pro viribus curet et toleret;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:26)
Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:19)
Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:14)
Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit?
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:16)
inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:21)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:47)
et sic per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:50)
ut iam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriis que sopitis, in solius Christi delecter osculo, et quiescam amplexu, exultans et dicens:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:23)
Ecce quousque tendi debet amor inter amicos, ut scilicet velint pro invicem mori.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:23)
Foedus est enim amor, nec amicitiae nomine dignus, quo turpe aliquid exigitur ab amico, quod necesse est eum facere, qui necdum vitiis aut sopitis aut depressis, ad quaelibet illicita, vel illicitur vel impellitur.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:40)
cuius amor vili pretio comparatur, levissima recedit offensa.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:16)
Igitur haec amicitia quam diximus puerilem, eo quod in pueris magis regnat affectus, ut infida, et instabilis, et impuris semper mixta amoribus, ab his quos spiritalis amicitiae dulcedo delectat, omnimodis caveatur.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:8)
Quam non tam amicitiam, quam amicitiae dicimus esse venenum, cum in ea amoris numquam modus possit servari legitimus, qui est ab animo ad animum;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION