라틴어 문장 검색

at qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum, sunt adsecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장7)
ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장56)
namque ut civitatibus magnis aut regibus aut civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말7)
at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말8)
reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장8)
ideo notities parum est adsecuta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말23)
Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:7)
quod enim eo labore adsequi vis, nullo modo adsequere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 2:5)
quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:7)
ista tua mediocri eloquentia contenti sumus - idque ex te quaerimus, (ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumendum putes?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 133:5)
insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 13 2:1)
Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:4)
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
Latina pubes celerrime victoriam adipiscetur, quam vix Graeci post decennium sunt adepti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4304)
te adipiscendi magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare ut plerique, praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure et vere ferunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 26 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION