라틴어 문장 검색

Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusum, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut navia lusu teste vetustatis exclamant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 22:2)
quae res intellegi potest, quod Saturnalibus tota servis licentia permittitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 26:2)
Ex quo intellegi volunt, cum chaos esset, tempora non fuisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 7:1)
Cuius etiam de se scripti duo versus feruntur, ex quibus aliud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac vita cum aerumnarum varietate luctantur, sed esse archanas causas ad quas paucorum potuit pervenire curiositas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 45:1)
Quod et Homerus vester Mantuanus intellegens, illud stare dici ad quod acceditur, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 43:1)
Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulachra decorantur, ut per sagittas intellegatur vis emissa radiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 12:1)
Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses ἀλεξίκακον appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:1)
hinc intellegitur praelii causa, non pestilentiae, sicut quidam aestimant, ludos institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 25:3)
Quod ita intellegendum naturalis ratio demonstrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:1)
Sagittarum autem nomine non nisi radiorum iactus ostenditur, qui tunc longissimi intelleguntur, quo tempore altissimus sol diebus longissimis solstitio aestivo conficit annuum cursum, inde Ἑκηβόλος et Ἑκατηβόλος dictus, ἕκαθεν τὰς ἀκτῖνας βάλλων, e longissimo altissimoque radios in terram usque demittens.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 60:1)
Idem ei nomen convenit et cum Capricornum rursus ingrediens ultimum brevissimi diei cursum intellegitur peregisse, et ideo in alterutro signorum peracto annuo spatio draconem Apollo, id est flexuosum iter suum, ibi confecisse memoratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 62:1)
Orpheus quoque solem volens intellegi ait inter cetera:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 12:1)
Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 17:2)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
ut lyra Apollini chordarum septem tot caelestium sphaerarum motus praestat intellegi, quibus solem moderatorem natura constituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION