라틴어 문장 검색

Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefectumque eo mitteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장1)
Emissae eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장7)
Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장1)
Pecus omne, quod superioribus diebus praedae fuerat, equitibus auxiliariis agendum attribuit, A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locauerat, ire iubet dicitque se praedabundum post paucos dies eodem venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장2)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Neque secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios mittere, praeterea alios super vallum in munimentis locare, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum quae imperauisset, quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor volentibus esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장9)
Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 15:1)
Deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:16)
fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 10:11)
Quanto satius est ad contemplationem tot tantorum- que beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt !
(세네카, 행복론, Liber II 129:1)
" Quare C Caesarem orbi terrarum praefecit, hominem sanguinis humani avidissimum, quem non aliter fluere in conspectu suo iubebat, quam si ore excepturus esset ?
(세네카, 행복론, Liber IV 148:3)
Animadversurus in latrones duos Burrus praefectus tuus, vir egregius et tibi principi natus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua causa animadverti velles;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 3:1)
Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 137:2)
Quicumque tectis excubat miles ducis, defendat aulam cui furor populi imminet, trepidi cohortes ecce praefecti trahunt praesidia ad urbis, victa nec cedit metu concepta rabies temere, sed vires capit.
(세네카, 옥타비아 12:1)
ut noscat ipse civium motus, mea voce haud morabor iussa praefecti exequi.
(세네카, 옥타비아 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION