-
Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:5)
-
Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:4)
-
at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:3)
-
Maior erit timor, si plus, quo exterreatur, aut propius aspexerit, acrior cupiditas, quo illam amplioris rei spes evocaverit.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:6)
-
sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:5)
-
Te quoque proteget illa, quae Tarda venit seris factura nepotibus umbram, ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime, sed quid decentissime diceretur aspexit nec agricolas docere voluit, sed legentes delectare.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 15:1)
-
Aspice, quam dissimilia inter se omnium studia sint;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:5)
-
Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda, quemadmodum mundi secreta cernuntur.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 1:4)
-
Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 6:2)
-
Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias."
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 9:6)
-
Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:2)
-
Hoc ut esse verum scias, aspice, quanto aliter unusquisque populo vivat, aliter sibi.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 69:2)
-
Aspice illos iuvenes, quos ex nobilissimis domibus in harenam luxuria proiecit;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:1)
-
aspice illos, qui suam alienamque libidinem exercent mutuo inpudici, quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies exit;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:2)
-
Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:1)