라틴어 문장 검색

praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque virum vi excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant voces ad sidera mundi et circum volitant equites mediosque repente tramittunt valido quatientes impete campos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:7)
Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili vivont specie retinentque parentum naturam et mores generatim quaeque imitantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:1)
quae non animalia solum corpora seiungunt, sed terras ac mare totum secernunt caelumque a terris omne retentant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:25)
cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, id rursum caeli rellatum templa receptant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:4)
namque eadem caelum mare terras flumina solem significant, eadem fruges arbusta animantis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:9)
cum praesertim hic sit natura factus et ipsa sponte sua forte offensando semina rerum multimodis temere in cassum frustraque coacta tandem coluerunt ea quae coniecta repente magnarum rerum fierent exordia semper, terrai maris et caeli generisque animantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:4)
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:5)
Multaque post mundi tempus genitale diemque primigenum maris et terrae solisque coortum addita corpora sunt extrinsecus, addita circum semina, quae magnum iaculando contulit omne, unde mare et terrae possent augescere et unde appareret spatium caeli domus altaque tecta tolleret a terris procul et consurgeret aer.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:1)
nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt, umor ad umorem, terreno corpore terra crescit et ignem ignes procudunt aetheraque <aether>, donique ad extremum crescendi perfica finem omnia perduxit rerum natura creatrix;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:2)
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arva nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt, sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:4)
apparet divum numen sedesque quietae, quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis aspergunt neque nix acri concreta pruina cana cadens violat semper[que] innubilus aether integit et large diffuso lumine ridet:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:6)
Denique in aethere non arbor, non aequore in alto nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:3)
Sed ne forte putes ea demum sola vagari, quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt, sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer, quae multis formata modis sublime feruntur, ut nubes facile inter dum concrescere in alto cernimus et mundi speciem violare serenam aëra mulcentes motu;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 5:11)
Praeterea si quae penitus corpuscula rerum ex altoque foras mittuntur, solis uti lux ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei per totum caeli spatium diffundere sese perque volare mare ac terras caelumque rigare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:1)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION