라틴어 문장 검색

cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
Neque enim omnis calor unius est qualitatis, ut hoc solo a se differat, si maior minorve sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 22:1)
calor de lignis oleae cum sit corporibus salutaris, perniciosus est balneis et ad dissolvendas iuncturas marmorum efficaciter noxius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:1)
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Sic fatur, et acres Irarum movit stimulos, iuvenisque calorem Excitat in nimios belli civilis amores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:65)
Quoque magis miseros undae ieiunia solvant, Non super arentem Meroen Cancrique sub axe, Qua nudi Garamantes arant, sedere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:43)
nam sol Ledaea tenebat Sidera, vicino cum lux altissima Cancro est:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:68)
Si modo virtutis stimulis iraeque calore Signa petunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:11)
Nunc quis ad exustam Cancro torrente Syenen Ibit, et imbrifera siccas sub Pleiade Thebas, Spectator Nili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:15)
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura concha, Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est, Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas, Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:16)
Dum primus arenas Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam, Me calor aethereus feriat, mihi plena veneno Occurrat serpens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:37)
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus Incensusque dies, manant sudoribus artus, Arent ora siti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:54)
Usque adeo mollis primisque caloribus impar Sum visus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:60)
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli Arva bono, virus stillantis tabe Medusae Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores, Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION