라틴어 문장 검색

ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, at coria et carnem trahit et conducit in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:4)
umor aquae porro ferrum condurat ab igni, at coria et carnem mollit durata calore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:5)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Aquam calefacit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:3)
Congrediendum igitur et tamquam in acie quadam cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversus eas non fuga nec absentia simus tuti, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur, et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, diluamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 9:1)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
Et cum dentium dolor est, non os dentis in sensu est, sed caro quae continet dentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:5)
Aqua enim ex nive resoluta, etiamsi igne calefiat et calida bibatur, aeque noxia est ac si epota sit frigida.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:3)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIV3)
Calfaciunt villi pallia vestra mei.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXXXVIII Laena2)
viscera nudant 'viscera' non tantum intestina dicimus, sed quicquid sub corio est, ut in Albano Latinis visceratio dabatur, id est caro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2115)
Diomedes enim, rex Thracum, habuit equos qui humanis carnibus vescebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7524)
threicio regi auxit ex provincia crudelitatem, ex qua fuerunt Diomedes, qui equos habebat, qui humanis carnibus vescebantur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 511)

SEARCH

MENU NAVIGATION