라틴어 문장 검색

Nullo modo enim iram quam non refrenat affectus, cuiusquam patientia refrenabit, cum patientia iracundum magis excitet in furorem, in hoc aliquid sibi vel modicum solatium praestari cupiens, si in iurgiis se illi aliquis parem exhibeat.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:30)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:34)
Si prospera nostra nulla umquam adversitas interpolet, quomodo amici probabitur fides?
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:17)
de eius fide ulterius nulla tibi debet esse cunctatio;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:7)
sed quasi de certa et stabili, non parva exultatio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:8)
Certiores autem plerumque sunt amicitiae pauperum vel inopum quam divitum;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:26)
Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:7)
cum sine amicis nulla prorsus vita iucunda sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:14)
Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem habere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:27)
Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:20)
nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:30)
quae tamen, exceptis nugis et mendaciis, si nulla intercesserit inhonestas, spe uberioris gratiae toleranda est, quasi quaedam amicitiae sanctioris principia;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:4)
At inter amicos nulla vitii huius excusatio est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:28)
sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:45)
Quocirca sic colenda est amicitia, ut si forte certis ex causis admittenda videatur dissimulatio, sed simulatio numquam.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION