라틴어 문장 검색

inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 158:1)
quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 240:1)
ventum insequenti die ad conloquium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 243:1)
quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:3)
inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum - etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant - habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 275:1)
responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum fides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 277:1)
velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 319:1)
per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 334:1)
et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptavi pacem, et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 443:1)
his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 15:2)
ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 141:2)
vocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 460:1)
undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 56:1)
legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac res sineret, omnibus laturum se auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 62:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION