라틴어 문장 검색

Tantamne fuisse oblivionem, inquit, in scripto praesertim, ut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiti commisisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:2)
Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna, quae erat commissa, sedatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:4)
Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris deprehenderentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 17:2)
Iam vero [illa Allobrogum sollicitatio, iam] ab Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis et barbaris commissaeque litterae numquam essent profecto, nisi ab dis immortalibus huic tantae audaciae consilium esset ereptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:6)
corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 29:3)
Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:1)
Numquam omnino periculi fuga committendum est, ut imbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:1)
Ego autem, quam diu res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, omnis meas curas cogitationesque in eam conferebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:2)
Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 43:5)
Id cum periculosum ipsi est, turn etiam sordidum ad famam, committere, ut accusator nominere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:7)
Quare, quantum coniti animo potes, quantum labore contendere, si discendi labor est potius quam voluptas, tantum fac ut efficias neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:5)
quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinclis, damno coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:3)
cui parere qui velit (omnes autem parebunt, qui secundum naturam volent vivere), numquam committet, ut alienum appetat et id, quod alteri detraxerit, sibi adsumat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:5)
Qui autem civium rationem dicunt habendam, externorum negant, ii dirimunt communem humani generis societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:3)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION