라틴어 문장 검색

arte agendum in exoleto iam vetustate odio, ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:3)
Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 478:1)
nam non alio ante bello infestior Romanus - adeo hinc contumeliis hostes, consules mora exacerbaverant - proelium iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 511:2)
si se commoverit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exsilium Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 597:3)
deinde, ut obtinentes locum vim pro vi referebant, audent ultro gradum inferre et clamore renovato commovent aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 706:2)
tam felix vobis corrumpendis fuit qui servitia non commovit auctor?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 184:4)
itaque novus hostis veteri adiunctus commovit animos militis Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 75:2)
his simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 187:1)
quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:2)
commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 332:1)
certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso impactus imo ita est saxo ut sopiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 63:1)
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 461:1)
commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 394:1)
prior forte commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 568:1)
dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 414:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION