라틴어 문장 검색

Vbi cum dolore inflammatio quieuit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 3:5)
At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 3:8)
paulatimque ad exercitationes revertendum est, sic ut ingrediatur ipse protinus, si potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 4:4)
isque inter lienem et jecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:4)
qui in dexteriorem partem conversi, et e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 8:3)
et si podagra est, interpositis temporibus exiguis, invicem modo sedere, modo ingredi;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 3:3)
doloremque, etiamsi non alias, tamen ingredienti movet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 63:8)
At si vel volens aliquis, vel imprudens, dum ingreditur, immature crustas diduxit, et fluit sanguis, frigida aqua adhibenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 17:3)
Ergo, ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina evolvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:4)
atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 26:2)
Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 10:4)
et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 2:4)
ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, duae partes ejus temporis, quo quodque os confervet, compleantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 13:1)
Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, rectusque eorum pes est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:4)
iam, quos obsedit, amicos ingreditur muros illis responsa daturus, quorum coniugibus potitur natosque peremit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION