라틴어 문장 검색

. . Nasturcii sucum cum habrotono miscet perfusisque inguinibus meis viridis urticae fascem comprehendit omniaque infra umbilicum coepit lenta manu caedere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 138:3)
Comprensus namque poenas persolvit cruce.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.10)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
An si inter eos quos numquam vidimus floruisset, non solum libros eius verum etiam imagines conquireremus, eiusdem nunc honor praesentis et gratia quasi satietate languescit?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 8:3)
quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 4:2)
quae remedia conquiras?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:3)
Impetravimus rem nec lege comprehensam nec satis usitatam, iustam tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:3)
Nam si oportuisset dividi sententiam unius, quia res duas comprehendebat, non reperiebam quemadmodum posset iungi sententia duorum tam diversa censentium.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:3)
Nam, sicut mandatis tuis cautum est, ne restituam ab alio aut a me relegatos, ita de iis, quos alius et relegaverit et restituerit, nihil comprehensum est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 3:1)
Verum et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque librator, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 5:1)
Eadem lege comprehensum est, ut qui ceperint magistratum sint in senatu.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 1:1)
Conquirendi non sunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 97 2:1)
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, Utque pater nuptae , cumque parente domus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:1)
ille indignantem et nomen patris usque vocantem luctantemque loqui comprensam forcipe linguam abstulit ense fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:3)
dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION