라틴어 문장 검색

Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna, castigatque auditque dolos, subigitque fateri, quae quis apud superos, furto laetatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:12)
Interea sacra haec, quando huc venistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate faventes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:12)
Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, raptabatque viri mendacis viscera Tullus per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:4)
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:20)
Consilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:2)
qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt nubila:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:7)
Ille etiam seras in versum distulit ulmos eduramque pirum et spinos iam pruna ferentes iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:8)
ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, pleraque differat et praesens in tempus omittat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:24)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:4)
si quid est animum, differs curandi tempus in annum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 220)
dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens, tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam grata sume manu, neu dulcia differ in annum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1111)
"post insepulta membra different lupi et Esquilinae alites neque hoc parentes, heu mihi superstites, effugerit spectaculum."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 525)
niger rudentis Eurus inverso mari fractosque remos differat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 103)
idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:4)
quid enim differt, barathrone dones quidquid habes an numquam utare paratis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION