라틴어 문장 검색

eu hercle in vobis resident mores pristini, ad denegandum ut celeri lingua utamini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS8)
qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장6)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)
divus Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi noluerunt imperio parere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장53)
non minus eam sententiam augendo Theophrastus, hortando doctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita ponit:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말8)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)
nec tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desideranda sed etiam a G. Mucio, qui magna scientia confisus aedis Honoris et Virtutis Marianae cellae columnarumque et epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis perfecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말61)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)
Dico tibi quod ille qui denegat benefactum, denegat Deum;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 165:5)
Da iugulum cultris , hostia dira , meis . Terra tibi fruges , amnis tibi deneget undas . Deneget afflatus ventus et aura suos .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:11)
melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:4)
Ne credas consilium monentis quod deneges alterius benefactum, quoniam qui denegat benefactum coram oculis omnia cernentis se accusat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 162:2)
confidere fido et confido dativum regit, ut et fidere nocti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4524)
et illi qui denegant benefactum, suosdenegant benefactores et ita denegant Deum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 165:11)
nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, eundem ex confidente actutum diffidentem denuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION