라틴어 문장 검색

Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam proficiscitur.
(카이사르, 아프리카 전기 88:12)
Deinde eodem die Hadrumeto egressus Livineio Regulo cum legione ibi relicto Uticam ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 89:6)
Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 92:4)
Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum venditis qui cives Romani contra populum Romanum arma tulerant, praemiisque Zamensibus qui de rege excludendo consilium ceperant tributis, vectigalibusque regiis irrogatis ex regnoque provincia facta atque ibique Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressus Uticam se recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 97:1)
se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)
Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 23:1)
Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 65:5)
His explicitis rebus duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit parvoque spatio intermisso, ut et militare institutum servaretur, et quam serissime eius profectio cognosceretur conclamari iussit statimque egressus et novissimum agmen consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit.
(카이사르, 내란기, 3권 75:4)
Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae finibus egressum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장7)
Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 27장3)
Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장3)
Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장7)
Postquam id difficilius confieri animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere Metiosedum pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장2)
Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli iusserat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 60장4)
Vix Alpes egressus erat nec iam amplius errat barbarus adventumque timens se cogit in unam planitiem tutoque includit pascua gyro:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:60)

SEARCH

MENU NAVIGATION