라틴어 문장 검색

ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis - erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum - urbem cinxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 451:1)
in hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 679:1)
Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 696:1)
ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 124:1)
deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque pater Hamilcar inquit antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 209:1)
harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia maritima interclusisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 287:1)
inde Tegeam contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 307:1)
Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 467:1)
Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientes si possent exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia quae Lamiae repente colligi potuit non ita multos Aetolos ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 590:1)
aggredi Larisam constituit ratus vel terrore ceterarum expugnatarum vel beneficio praesidii dimissi vel exemplo tot civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 118:1)
fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 287:1)
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata erant - et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 470:1)
constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:2)
eo vero pignore velut auctoratum sibi proditorem ratus est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 108:1)
Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam maria hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION