라틴어 문장 검색

Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, sed ingenio quoque et oratione valuisse;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 3:2)
Pompeius adstrinxit imposuitque veluti frenos eloquentiae, ita tamen ut omnia in foro, omnia legibus, omnia apud praetores gererentur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 38장 2:2)
Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes viros, ut est natura invidiae, populi quoque et histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratoribus faces admovebant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 1:2)
sescentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 2:1)
consul egregiae tum spei filiam iuveni mihi despondit ac post consulatum collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 7:3)
Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:1)
excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Priscinoque consulibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:2)
Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장1)
tardum Galbae iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio Turpiliano consulari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장2)
inferioris Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis filius:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장4)
hic fuit rerum Romanarum status, cum Servius Galba iterum Titus Vinius consules inchoavere annum sibi ultimum, rei publicae prope supremum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장7)
Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio mollius acciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장1)
Potentia principatus divisa in Titum Vinium consulem Cornelium Laconem praetorii praefectum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장1)
adhibitoque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule designato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu propria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장2)
Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION