라틴어 문장 검색

et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt, tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur ut societas cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem mittuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 387:1)
triumphus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha14)
quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:2)
creatus consul, cum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 605:1)
Marcio novi hostes - iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat - decernuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 615:2)
postremo condicionem ferre quae decretura sit non orator - neque enim id desiderare rem publicam - sed imperator uter sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 248:1)
itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 286:1)
eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 308:1)
Carvilius, cui veteres legiones quas M. Atilius superioris anni consul in agro Interamnati reliquerat decretae erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 562:2)
et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 57:2)
tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 102:2)
sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 157:1)
utrum, cum declinarem certamen, improvidus incidisse videor an occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 423:1)
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab dis orsus cum edocuisset patres plus neglegentia caerimoniarum auspiciorumque quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio consule esse, quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse, pervicit ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 109:1)
nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et ferocius quam consultius rem hostes gesturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION