라틴어 문장 검색

si de alieno, mittere in plura suspiciones licere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 181:2)
nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 185:1)
Q. enim, inquit, Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, in Africam cum C. Considio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 198:5)
Non modo ad bellom sed ne ad minimam quidem suspicionem belli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 199:1)
effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 215:1)
de fine narrationis cum iis contentio est, qui perduci expositionem volunt eo, unde quaestio oritur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 221:1)
intelligo, indices, tris totius accusationis fuisse partis, et unam in reprehensione vitae, alteram in contentione , tertiam in criminibus ambitus esse versatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:2)
Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, tormenta, tabulae, iusiurandum, testes, in quibus pars maxima contentionum forensium consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:1)
occidi, occidi, non Spurium , qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in suspicionem incidit regni adfectandi, et cetera, deinde, Sed eum (auderet enim dicere, cum patriam periculo liberasset) cuius nefandum adulterium in pulvinaribus, et totus in Clodium locus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 232:5)
ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 347:1)
narrare, quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:5)
ei confine est, quod dicitur per suspicionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 197:1)
a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:2)
ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 225:3)
quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION