라틴어 문장 검색

addendum eodem est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis, quae pertinent omnia ad , quam iam dudum tracto, constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:6)
Isdem temporibus M. Brutus, [in quo] magnum fuit, Brute, dedecus generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:4)
Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:6)
Multum ab his aberat L. Fufius, tamen ex accusatione M'. Aquili diligentiae fructum ceperat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:1)
Fuit accusator, inquit, vetus, quo accusante C. Hirtilium Sisenna defendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 3:2)
T. Accium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Cluentio, qui et accurate dicebat et satis copiose, eratque praeterea doctus Hermagorae praeceptis, quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen, ut hastae velitibus amentatae, sic apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta traduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:2)
Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:4)
' Sic nos summi oratoris vel sanitate vel vitio pro argumento ad diluendum crimen usi sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:7)
scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:5)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
tantum modo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 3:5)
nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae honestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat mortemque oppetat potius quam deserat illa, quae dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 112:3)
Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et, qua aetate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit id se in foro optime iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:2)
Nam ex accusatione et ex defensione constat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:3)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION