라틴어 문장 검색

tametsi te dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex animo, ut denique patrem esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 1:6)
veniat modo, explicet suum volumen illud quod ei planum facere possum Erucium conscripsisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 3:6)
Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 36장 2:1)
nam si umquam de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 1:2)
declarant huius ambusti tribuni plebis illae intermortuae contiones quibus cotidie meam potentiam invidiose criminabatur, cum diceret senatum non quod sentiret sed quod ego vellem decernere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:5)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis - quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 26장 3:1)
meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:1)
in mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem, commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 3:3)
dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 3:3)
- nec vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua distinguere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:1)
Seiunctus igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum, ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:4)
- oportere enim perfectionem declarat offici, quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum esse consentaneumque tempori et personae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 1:6)
latae eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 4:2)
res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION