라틴어 문장 검색

Adda autem erat frater Uttan presbyteri inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra meminimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI.10)
Sed et unus ex eis in uisione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, uiro inlustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:9)
Donauit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum uerbo Uiltaburg, id est Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI. 1:13)
quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 8:1)
hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 12:1)
quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:5)
tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:2)
decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:4)
productis omnibus elegisse impubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 148:1)
noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militia decora volgo miserantes eum iactabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:2)
nec posse, cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti se quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate adflictis civium suorum fortunis consuluisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 260:1)
cum Caesone filio suo virtutem, constantiam, omnia iuventutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:1)
cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius quando nec ordinis huius ulla inquit, nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:1)
ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes duas murales coronas, civicas octo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 212:1)
Sulpicio maior, minor C. Licinio Stoloni erat, illustri quidem viro tamen plebeio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 356:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION