라틴어 문장 검색

tunc quoque eodem modo, et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquid eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:8)
Igitur vel ex morbo, vel ex ictu concrescit humor sub duabus tunicis, qua locum vacuum esse proposui (p. 279, 1. 32);
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:1)
deinde, inflammatione finita, tali, qualis in vulneribus propositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 45:3)
itaque melius est iis uti, quae alias proposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 9:3)
quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:2)
quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 3:2)
His propositis ad singulas species veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 1:1)
si id amplius fuit, et extra emortuum est, excisis oris, sicut supra propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:7)
Quae simul cum ipsa curatione proponam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 7:3)
In qua re quod periculum esset, jam supra proposui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 16:2)
aliave medicamenta, quae ad cohibendos purgandosque cancros proposuimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 3:5)
Quod si fistulae metus ex his causis, quas proposui, subesse videbitur, quo facilius claudatur ea, vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est, extentisque cruribus femina talique inter se deligandi sunt, donec, qualis futura est, cicatrix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:5)
Medici vero propositum est, ut eum manu dirigat vel in caput, vel etiam in pedes, si forte aliter compositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 4:1)
altero die, deincepsque ceteris, lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem vitia necessaria esse, alias proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 2:6)
Quod ubi factum est, eadem sequuntur, quae supra post curationem adhibenda esse proposui:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION