라틴어 문장 검색

ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:32)
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna vel cyatho ac dicas 'magno de flumine mallem quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.33)
nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.5)
de paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:2)
hoc amplius intro et loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 198:4)
hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 203:1)
ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 372:1)
at centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 374:1)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)
aut parricidii reo luxurioso, quod dixerit patri, Non amplius me obiurgabis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 141:4)
eadem adversus contradictiones nobis oppositas praecepta sunt, hoc tamen amplius, quod circa eas multi duobus vitiis diversis laborant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:1)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
tuum corpus frigidum exsangue complexus animam recipere auramque commulnem haurire amplius potui, dignus his cruciatibus, quos fero, dignus his cogitationibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 13:2)
epilogo vero est, qualem iudex consilium ferat, et iam nihil amplius dicturi nec restat quo reservemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 28:2)
ideoque nos, quid in quaque re sequendum cavendumque sit, docemus ac deinceps docebimus, ut ad ea iudicium dirigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION