라틴어 문장 검색

Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 157:4)
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:1)
Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere potuisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:3)
Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honori- ficos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 197:1)
An exprobravit illi cotidianam dementiam ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 126:3)
Nam sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit ' :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 154:1)
hoc mihi videbitur miserior, quoniam mala pro bonis legere dementia est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:4)
Quae autem dementia est potius trahi quam sequi!
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:2)
Alii dementiam videri volunt factum hoc eius, alii temeritatem ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 95:2)
Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 117:3)
Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.37)
reum facit dementiae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.3)
accusatur ab altero filio dementiae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.6)
Dementia in me noui generis arguitur:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION