라틴어 문장 검색

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum quos numquam viderint fidem tamen implorent, mihi quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 103:1)
si deprehensos intra meum cum ferro ad te deducerem, pro manifesto haberes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 112:1)
fatentes pro deprehensis habe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 112:2)
se daturum quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 184:1)
regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 547:2)
cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum agrum misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 609:1)
sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope qui inter murum fossamque deprensi erant volnerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 144:1)
altera cur praesentes evocarent causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 376:1)
nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 293)
iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 465)
vir eius me deprehendat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 6167)
ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1103)
Tum tu igitur die bono Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 164)
leno addicetur tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 159)
nam omnibus amicis meis idem unum convenit, ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 62)

SEARCH

MENU NAVIGATION