라틴어 문장 검색

Sive igitur, ut dixi, praeterfluens unda vel putealis canalibus immissa fuerit, virgis ac lapidibus aggeretur apium causa, Pontibus ut crebris possint consistere, et alas Pandere ad aestivum solem, si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 5:1)
iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장5)
Sic compositis praesentibus haud minor moles supererat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum, sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장1)
soli Cherusci iuga insedere ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장5)
adulterii graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur suasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 50장9)
duodecimum apud lapidem Sacrovir copiaeque patentibus locis apparuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장5)
promiscas viris et feminis vestis atque illa feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae ad externas aut hostilis gentis transferuntur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장13)
miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)
inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장4)
quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장5)
aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장5)
is forte an prudens ad eum diem ex Campania remeaverat quartumque apud lapidem suburbano rure substiterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장9)
vos pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis et congestu lapidum stare creditis?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장16)
Vitelliani pluteos cratisque et vineas subfodiendis muris protegendisque obpugnatoribus, Othoniani sudis et immensas lapidum ac plumbi aerisque molis perfringendis obruendisque hostibus expediunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장7)
ingerunt desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION