라틴어 문장 검색

M. Cato suasit rogationem - exstat et oratio eius de pecunia regis Antiochi - et Mummios tribunos auctoritate deterruit ne adversarentur rogationi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 693:1)
una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat, cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 246:1)
ad ea Philippus longe aliam quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper ingressus disserendi viam non cum Maronitis inquit mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 314:1)
quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 325:3)
Baebius Tamphilus, et hi repulsi in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 379:2)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:2)
id ubi impetravere, post eos ipsos montes unde averterant hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 296:1)
postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 453:1)
Ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 566:2)
haec impetrata ab senatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 93:4)
cum iidem huic orationi qui litteris regis assensi erant assentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret, decretum differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 299:1)
naves paratae fuerunt quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 25:1)
nihilo lenioribus quam absens senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in provinciam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 92:1)
collegam deterruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION