라틴어 문장 검색

Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur.
(세네카, 행복론, Liber V 47:6)
Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ;
(세네카, 행복론, Liber V 95:2)
his non est dux detrahendus.
(세네카, 행복론, Liber V 148:4)
Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere.
(세네카, 행복론, Liber VI 119:1)
Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare ;
(세네카, 행복론, Liber VI 207:3)
"Possum de rerum natura queri, quod aurum argentumque non interius absconderit, quod non illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit :
(세네카, 행복론, Liber VII 57:1)
Etiamne, si in illa navigatione pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus perdidi, etiamne, si in vincula, quae detrahere tibi volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber VII 79:5)
Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et capit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:6)
dant autem ita, ut sine illorum in- cremento sibi detrahant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 46:4)
Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:10)
Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:4)
Nox illi inquieta erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto integrum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 53:2)
noluit illum natura nec saevum esse nec ultionem magno constaturam petere telumque detraxit et iram eius inermem reliquit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 114:2)
Nam quemadmodum non est magni animi, qui de alieno liberalis est, sed ille, qui, quod alteri donat, sibi detrahit, ita clementem vocabo non in aheno dolore facilem, sed eum, qui, cum suis stimulis exagitetur, non prosilit, qui intellegit magni animi esse iniurias in summa potentia pati nec quicquam esse gloriosius principe impune laeso.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 124:1)
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION