라틴어 문장 검색

sed quae nescieram, quorumque errore tenebar, cognita sunt nullo praecipiente mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권164)
Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:6)
Ille refert "o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignera da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 5:1)
Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:24)
quod enim scelus error habebat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:3)
sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:12)
tantus tenet error amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:7)
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, oris Cerberei spumas et virus Echidnae erroresque vagos caecaeque oblivia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:13)
longisque erroribus actus contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 55:3)
quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:2)
Dixit, et errorem tum denique nominis esse et sensi et docui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:21)
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:3)
ita Daedalus implet innumeras errore vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:5)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION