라틴어 문장 검색

ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui viderentur, philosophos esse ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 2:1)
hinc omnia, quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:6)
sed quoniam non modo non frequenter verum etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 1:1)
Quia etenim prophetae Videntes antiquitus dicebantur, hoc loco Apostolus prophetare dicit, visum intelligentiae ministrare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:6)
Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:1)
Vide insipiens quia non dixit:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:36)
' Quod autem de largitate dixistis, ex magno videtur erroris fomite processisse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:8)
Unde dicitur,"Si videris fratrem tuum fame morientem nec paveris, occidisti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:32)
Unde quidam philosophus dixit,"Si videris quemlibet malis operibus pergravatum, ne intromittas, quiaqui pendulum solverit, super ipsum ruina erit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:7)
Nam dixit Salomon, "Vidisti virum velocemin omni opere suo?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:24)
Statimenim cum dicis te benefitium dedisse videris repetere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:9)
Hic enim arcus qui iris dicitur, per diem videri solet, nocte non apparet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:9)
Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 37:2)
Ibique illum in villa regia, quae dicitur Dene, primitus vidi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:2)
Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION