라틴어 문장 검색

se vero bene sperare patres et de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio fremunt, nec dictatore unquam opus fore rei publicae, si tales viros in magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes potius in medium quam ex communi ad se trahentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 73:2)
An me, quod non dictator vobis sed tribunus signum dedi, non agnoscitis ducem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 79:1)
sed nova consilia Manli magis compulere senatum ad dictatorem creandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 121:1)
dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus erat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum inductum audierat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 122:1)
dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima capientes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 128:1)
Romamque omnes missi percontantibus primoribus patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi haud perplexe indicavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 140:2)
dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 141:1)
ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 154:1)
qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 155:1)
tum dictator silentio facto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 156:2)
ad ea Manlius nec se fefellisse ait, non adversus Volscos, totiens hostes quotiens patribus expediat, nec adversus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 160:1)
iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum adversus plebem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 161:2)
cum mittere ambages dictator iuberet et aut peragere verum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in vincla duci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 167:1)
dictator de Volscis triumphavit, invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 171:1)
hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit vir consularis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 177:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION