라틴어 문장 검색

tantum susceptae rei honestas valet, tantumque ad fiduciam vel metum differt, nolint homines quod facias an non probent.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:2)
Incitantur enim homines ad noscenda quae differuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 27 2:5)
Agrorum enim, quos in eadem regione possideo, locatio, cum alioqui CCCC excedat, adeo non potest differri, ut proximam putationem novus colonus facere debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 5:2)
quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 1:1)
Quae nunc omnia differuntur cessante eo, quod ante peragendum est.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 3:2)
ideoque rem integram distuli, dum , domine, praeceperis, quid observare me velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 722)
Quod cum ego me protinus facturum dilaturumque profectionem dixissem, ut longiorem diem ad struendam causam darem utque in alia civitate cognoscerem petiit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 3:1)
Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:1)
Quibus ex causis integram cognitionem differendam existimavi, ut te, domine, consulerem, quid sequendum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 110 2:3)
' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 521)
quid mutua differs Gaudia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 652)
sive dies suberit natalis, sive Kalendae, quas Venerem Marti continuasse iuvat, sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis, sed regum positas Circus habebit opes, differ opus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:272)
omnia differ, curre, nec inceptum turba moretur iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 7:2)
rebus idem, titulo differt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 113)
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi - quid enim status hic a funere differt supremum vitae tempus adusque meae, rem facis, amictum non aversatus amicum, qua non est aevo rarior ulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION