라틴어 문장 검색

cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 454:1)
deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque pater Hamilcar inquit antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit numquam amicum fore populi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 209:1)
cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et omnibus supra terram operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et in asperis locis silex paene impenetrabilis ferro occurrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 305:1)
ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur (quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 337:1)
haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe naves cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naves est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 332:1)
erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse interpretarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 702:2)
A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:1)
hostis levis et velox et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum aut securum esse sineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:2)
attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui, nedum satis sciam quo modo me tuear.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:2)
percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)
vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 262:1)
multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione quam ab omni parte solitudines clauderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 264:1)
in Histriam versum praesidium stativum, repentina cohors Placentina opposita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 7:1)
concursu ex omnibus populis iuventutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseverantius pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 110:1)
Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION