라틴어 문장 검색

sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 58:3)
filius simulabat ictus, pater gemitus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.23)
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat, ingeminat ictus, domitus infregit minas et cuncta lassus capita summisit canis antroque toto cessit, extimuit sedens uterque solio dominus et duci iubet;
(세네카, Hercules Furens 12:21)
pectora tantis obsessa malis non sunt ictu ferienda levi:
(세네카, Hercules Furens 16:17)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
Nessus hos struxit dolos ictus sagittis qui tuis vitam expuit.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:6)
mecum miserae plangite gentes, audiat ictus utraque Tethys, vos quoque, mundi turba citati, flete Herculeos.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:39)
Fortuna opes auferre, non animum potest, sed cuius ictu regius cardo strepit?
(세네카, 메데아 4:19)
stravit Ancaeum violentus ictu saetiger;
(세네카, 메데아 10:28)
quem quaerit aut quo flammeos ictus parat, aut cui cruentas agmen infernum faces intentat?
(세네카, 메데아 14:39)
patuit sub ictu ponderis vasti resoluta cervix:
(세네카, 오이디푸스 2:27)
Iuvenca ferro semet imposito induit et vulnere uno cecidit, at taurus duos perpessus ictus huc et huc dubius ruit animamque fessus vix reluctantem exprimit.
(세네카, 오이디푸스 5:11)
Huius per ipsam qua patet pectus viam effusus amnis, huius exiguo graves maculantur ictus imbre;
(세네카, 오이디푸스 5:14)
tam magnis breves poenas sceleribus solvis atque uno omnia pensabis ictu?
(세네카, 오이디푸스 12:10)
Raros patitur fulminis ictus umida vallis:
(세네카, 파이드라 16:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION