라틴어 문장 검색

tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi sententia desistemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:7)
ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 86:3)
nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:6)
Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 102:7)
Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:1)
His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius - est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae - Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)
quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:3)
itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 53:1)
ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 56:11)
Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 60:1)
haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad dolorem ferendum, quam venerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:5)
Quae cum essent dicta, discessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 108:8)
nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:5)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION