라틴어 문장 검색

nostrane ea culpa est an iudicum, Qui saepe propter invidiam adimunt diviti, Aut propter misericordiam addunt pauperi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1101)
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:1)
Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, dives opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:1)
despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:6)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
"Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat ramus humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:6)
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:3)
Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:6)
quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, quos, Amasene pater.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 30:3)
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, dives avis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:1)
Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 20:3)
Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.13)
Talem dives arat Capua et vicina Vesevo ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:19)
at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis - speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni - non absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:4)
quin et Atridas duce te superbos Ilio dives Priamus relicto Thessalosque ignis et iniqua Troiae castra fefellit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 103)

SEARCH

MENU NAVIGATION